monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 60, 8
Haec praecepta sunt Rhetorum, ut maiores eius qui laudandus est, et eorum gesta altius repetantur, sicque ad ipsum per gradus sermo perveniat: quo videlicet avitis paternisque virtutibus illustrior fiat, et aut non degenerasse a bonis, aut mediocres ipse ornasse videatur. Ego CARNIS bona, quae semper et ipse contempsit, in animae laudibus non requiram: nec me iactabo de genere, id est, de alienis bonis, cum et Abraham et Isaac sancti viri, Ismaelem, et Esau peccatores genuerint . Et e regione, Iephte in in catalogo iustorum, Apostoli voce numeratus, de meretrice sit natus . 'Anima,' inquit, 'quae peccaverit, ipsa morietur' ; ergo quae non peccaverit, ipsa vivet. Nec virtutes, nec vitia parentum liberis imputantur. Ab eo tempore censemur, ex quo in Christo renascimur. Paulus persecutor Ecclesiae, et mane lupus rapax, Beniamin , ad vesperam dedit escam, Ananiae ovi submittens caput . Igitur et Nepotianus noster, quasi infantulus vagiens, et rudis puer, subito nobis, quasi de Iordane nascatur.